Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- audiat haec tantum—vel qui venit ecce Palaemon
- efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
- Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
- nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
- sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
- Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
- et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
- nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
- Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
- alternis dicetis; amant alterna Camenae.
- Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:
- ille colit terras, illi mea carmina curae.
- Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
- munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
- Malo me Galatea petit, lasciva puella,
- et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
- At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
- notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
- Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
- ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
- Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
- aurea mala decem misi; cras altera mittam.
- O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
- partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!
- Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.
- si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
- Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
- cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
- Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
- et longum “formose, vale, vale,” inquit, “Iolla.”
- Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.
- arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.
- Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
- lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
- Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
- Pierides vitulam lectori pascite vestro.
- Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
- iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.
- Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:
- mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
- Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
- atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
- Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
- frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
- Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae
- creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
- Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
- ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
- Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,
- ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
- Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
- Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.
- His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent.
- nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
- Dic, quibus in terris—et eris mihi magnus Apollo—
- tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.
- Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
- nascantur flores, et Phyllida solus habeto.