Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
- experiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses,
- bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus—
- depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
- De grege non ausim quicquam deponere tecum.
- Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
- bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
- Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
- insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
- fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
- lenta quibus torno facili superaddita vitis
- diffusos hedera vestit pallente corymbos:
- in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter,
- descripsit radio totum qui gentibus orbem,
- tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
- Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
- Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
- et molli circum est ansas amplexus acantho,
- Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
- Necdum illis labra admovi, sed condita servo: