Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis
- atque mala vitis incidere falce novellas.
- Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
- fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,
- et cum vidisti puero donata, dolebas,
- et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
- Quid domini faciant, audent cum talia fures!
- non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
- excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
- et cum clamarem: “Quo nunc se proripit ille?
- Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas.
- An mihi cantando victus non redderet ille
- quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
- Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
- ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.
- Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera
- iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
- stridenti miserum stipula disperdere carmen?
- Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
- experiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses,
- bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus—
- depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
- De grege non ausim quicquam deponere tecum.
- Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
- bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
- Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
- insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
- fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
- lenta quibus torno facili superaddita vitis
- diffusos hedera vestit pallente corymbos:
- in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter,
- descripsit radio totum qui gentibus orbem,
- tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
- Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
- Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
- et molli circum est ansas amplexus acantho,
- Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
- Necdum illis labra admovi, sed condita servo:
- si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
- Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari
- audiat haec tantum—vel qui venit ecce Palaemon
- efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
- Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
- nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
- sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
- Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
- et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
- nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
- Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
- alternis dicetis; amant alterna Camenae.
- Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:
- ille colit terras, illi mea carmina curae.
- Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
- munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
- Malo me Galatea petit, lasciva puella,
- et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
- At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
- notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
- Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
- ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
- Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
- aurea mala decem misi; cras altera mittam.
- O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
- partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!
- Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.
- si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
- Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
- cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
- Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
- et longum “formose, vale, vale,” inquit, “Iolla.”
- Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.
- arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.
- Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
- lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
- Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
- Pierides vitulam lectori pascite vestro.
- Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
- iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.
- Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:
- mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
- Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
- atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
- Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
- frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
- Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae
- creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
- Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
- ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
- Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,
- ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
- Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
- Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.
- His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent.
- nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
- Dic, quibus in terris—et eris mihi magnus Apollo—
- tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.
- Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
- nascantur flores, et Phyllida solus habeto.
- Non nostrum inter vos tantas componere lites.
- Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores
- aut metuet dulces, aut experietur amaros.
- Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.
- Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,
- tu calamos inflare levis, ego dicere versus,
- hic corylis mixtas inter consedimus ulmos?
- Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca,
- sive sub incertas zephyris motantibus umbras,
- sive antro potius succedimus: aspice, ut antrum
- silvestris raris sparsit labrusca racemis.
- Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
- Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?
- Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignes,
- aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri:
- incipe, pascentis servabit Tityrus haedos.
- Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
- carmina descripsi et modulans alterna notavi,
- experiar, tu deinde iubeto ut certet Amyntas.
- Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
- puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
- iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
- sed tu desine plura, puer; successimus antro.
- Extinctum nymphae crudeli funere Daphnim
- flebant; vos coryli testes et flumina nymphis;
- cum complexa sui corpus miserabile nati,
- atque deos atque astra vocat crudelia mater.
- Non ulli pastos illis egere diebus
- frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla neque amnem
- libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
- Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
- interitum montesque feri silvaeque loquuntur.
- Daphnis et Armenias curru subiungere tigres
- instituit; Daphnis thiasos inducere Bacchi,
- et foliis lentas intexere mollibus hastas.
- Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
- ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis,
- tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
- ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
- Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
- infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
- pro molli viola, pro purpureo narcisso,
- carduus et spinis surgit paliurus acutis.
- Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
- pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis;
- et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
DAPHNIS EGO IN SILVIS HINC VSQUE AD SIDERA NOTVS
FORMONSI PECORIS CVSTOS FORMONSIOR IPSE.
- Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
- quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
- dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo:
- nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
- Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
- Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim
- dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;
- Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
- An quicquam nobis tali sit munere maius
- Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
- iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.
- Candidus insuetum miratur limen Olympi,
- sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
- ergo alacris silvas et cetera rura voluptas