Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
  2. Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
  3. Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;
  4. quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
  5. viminibus mollique paras detexere iunco?
  6. Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.
Menalcas
  1. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?
Damoetas
  1. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.
Menalcas
  1. Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram
  2. dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,
  3. hic alienus ovis custos bis mulget in hora,
  4. et sucus pecori et lac subducitur agnis.
Damoetas
  1. Parcius ista viris tamen obicienda memento:
  2. novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
  3. et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.
Menalcas
  1. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis
  2. atque mala vitis incidere falce novellas.
Damoetas
  1. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
  2. fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,
  3. et cum vidisti puero donata, dolebas,