Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. montibus et silvis studio iactabat inani:
  2. O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
  3. Nil nostri miserere? Mori me denique coges.
  4. nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
  5. nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
  6. Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
  7. alia serpyllumque herbas contundit olentis.
  8. at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
  9. sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
  10. Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
  11. atque superba pati fastidia, nonne Menalcan,