Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- pallentis violas et summa papavera carpens,
- narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
- tum casia atque aliis intexens suavibus herbis,
- mollia luteola pingit vaccinia calta.
- Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
- castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
- addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
- et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte,
- sic positae quoniam suavis miscetis odores.
- Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
- nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
- Heu, heu, quid volui misero mihi! Floribus austrum
- perditus et liquidis inmisi fontibus apros.
- Quem fugis, ah, demens? Habitarunt di quoque silvas,
- Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,
- ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
- Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;
- florentem cytisum sequitur lasciva capella;
- te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
- Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
- et sol crescentis decedens duplicat umbras:
- me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
- Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
- Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;
- quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
- viminibus mollique paras detexere iunco?
- Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.
- Dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?
- Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.
- Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram
- dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,
- hic alienus ovis custos bis mulget in hora,
- et sucus pecori et lac subducitur agnis.
- Parcius ista viris tamen obicienda memento:
- novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
- et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.
- Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis
- atque mala vitis incidere falce novellas.
- Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
- fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,
- et cum vidisti puero donata, dolebas,
- et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
- Quid domini faciant, audent cum talia fures!
- non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
- excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
- et cum clamarem: “Quo nunc se proripit ille?
- Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas.
- An mihi cantando victus non redderet ille
- quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
- Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
- ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.
- Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera
- iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
- stridenti miserum stipula disperdere carmen?
- Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
- experiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses,
- bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus—
- depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
- De grege non ausim quicquam deponere tecum.
- Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
- bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
- Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
- insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
- fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
- lenta quibus torno facili superaddita vitis
- diffusos hedera vestit pallente corymbos:
- in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter,
- descripsit radio totum qui gentibus orbem,
- tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
- Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
- Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
- et molli circum est ansas amplexus acantho,
- Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
- Necdum illis labra admovi, sed condita servo:
- si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
- Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari
- audiat haec tantum—vel qui venit ecce Palaemon
- efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
- Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
- nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
- sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
- Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
- et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
- nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
- Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
- alternis dicetis; amant alterna Camenae.
- Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:
- ille colit terras, illi mea carmina curae.
- Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
- munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
- Malo me Galatea petit, lasciva puella,
- et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
- At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
- notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
- Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
- ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
- Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
- aurea mala decem misi; cras altera mittam.
- O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
- partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!