Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
  2. atque superba pati fastidia, nonne Menalcan,
  3. quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses ?
  4. o formose puer, nimium ne crede colori!
  5. alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
  6. Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
  7. quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
  8. mille meae Siculis errant in montibus agnae;
  9. lac mihi non aestate novum, non frigore defit;
  10. canto quae solitus, si quando armenta vocabat,
  11. Amphion Dircaeus in Actaeo Aracimtho.
  12. Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
  13. cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
  14. iudice te metuam, si numquam fallit imago.
  15. O tantum libeat mecum tibi sordida rura
  16. atque humilis habitare casas, et figere cervos,
  17. haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
  18. Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
  19. Pan primus calamos cera coniungere pluris
  20. instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.
  21. Nec te paeniteat calamo trivisse labellum:
  22. haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
  23. est mihi disparibus septem compacta cicutis
  24. fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
  25. et dixit moriens: “Te nunc habet ista secundum.”
  26. dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.
  27. Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
  28. capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
  29. bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo:
  30. iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
  31. et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
  32. Huc ades, O formose puer: tibi lilia plenis
  33. ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
  34. pallentis violas et summa papavera carpens,
  35. narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
  36. tum casia atque aliis intexens suavibus herbis,
  37. mollia luteola pingit vaccinia calta.
  38. Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
  39. castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
  40. addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
  41. et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte,
  42. sic positae quoniam suavis miscetis odores.
  43. Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
  44. nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
  45. Heu, heu, quid volui misero mihi! Floribus austrum
  46. perditus et liquidis inmisi fontibus apros.
  47. Quem fugis, ah, demens? Habitarunt di quoque silvas,
  48. Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,
  49. ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
  50. Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;
  51. florentem cytisum sequitur lasciva capella;
  52. te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
  53. Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
  54. et sol crescentis decedens duplicat umbras:
  55. me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
  56. Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
  57. Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;
  58. quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
  59. viminibus mollique paras detexere iunco?
  60. Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.
Menalcas
  1. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?
Damoetas
  1. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.
Menalcas
  1. Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram
  2. dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,
  3. hic alienus ovis custos bis mulget in hora,
  4. et sucus pecori et lac subducitur agnis.
Damoetas
  1. Parcius ista viris tamen obicienda memento:
  2. novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
  3. et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.
Menalcas
  1. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis
  2. atque mala vitis incidere falce novellas.
Damoetas
  1. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
  2. fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,
  3. et cum vidisti puero donata, dolebas,
  4. et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
Menalcas
  1. Quid domini faciant, audent cum talia fures!
  2. non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
  3. excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
  4. et cum clamarem: “Quo nunc se proripit ille?
  5. Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas.
Damoetas
  1. An mihi cantando victus non redderet ille
  2. quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
  3. Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
  4. ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.
Menalcas
  1. Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera
  2. iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas
  3. stridenti miserum stipula disperdere carmen?
Damoetas
  1. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
  2. experiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses,
  3. bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus—
  4. depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
Menalcas
  1. De grege non ausim quicquam deponere tecum.
  2. Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
  3. bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
  4. Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
  5. insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
  6. fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
  7. lenta quibus torno facili superaddita vitis
  8. diffusos hedera vestit pallente corymbos:
  9. in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter,
  10. descripsit radio totum qui gentibus orbem,
  11. tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
  12. Necdum illis labra admovi, sed condita servo.