Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
  2. alia serpyllumque herbas contundit olentis.
  3. at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
  4. sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
  5. Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
  6. atque superba pati fastidia, nonne Menalcan,
  7. quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses ?
  8. o formose puer, nimium ne crede colori!
  9. alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
  10. Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
  11. quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
  12. mille meae Siculis errant in montibus agnae;
  13. lac mihi non aestate novum, non frigore defit;
  14. canto quae solitus, si quando armenta vocabat,
  15. Amphion Dircaeus in Actaeo Aracimtho.
  16. Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
  17. cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
  18. iudice te metuam, si numquam fallit imago.
  19. O tantum libeat mecum tibi sordida rura
  20. atque humilis habitare casas, et figere cervos,
  21. haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
  22. Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
  23. Pan primus calamos cera coniungere pluris
  24. instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.
  25. Nec te paeniteat calamo trivisse labellum:
  26. haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
  27. est mihi disparibus septem compacta cicutis
  28. fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,