Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?
  2. sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
  3. Doris amara suam non intermisceat undam.
  4. incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
  5. dum tenera attondent simae virgulta capellae.
  6. non canimus surdis; respondent omnia silvae.
  7. Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae
  8. Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
  9. nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
  10. ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.
  11. Illum etiam lauri, etiam flevere myricae.
  12. Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
  13. Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
  14. Stant et oves circum;—nostri nec poenitet illas,
  15. nec te poeniteat pecoris, divine poeta;—
  16. et formosus ovis ad flumina pavit Adonis;
  17. venit et upilio; tardi venere subulci;
  18. uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
  19. Omnes “Unde amor iste” rogant “tibi?” Venit Apollo:
  20. “Galle, quid insanis?” inquit; “tua cura Lycoris
  21. perque nives alium perque horrida castra secuta est.”
  22. Venit et agresti capitis Silvanus honore,
  23. florentis ferulas et grandia lilia quassans.
  24. Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
  25. sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.