Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  • Omnes “Unde amor iste” rogant “tibi?” Venit Apollo:
  • “Galle, quid insanis?” inquit; “tua cura Lycoris
  • perque nives alium perque horrida castra secuta est.”
  • Venit et agresti capitis Silvanus honore,
  • florentis ferulas et grandia lilia quassans.
  • Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
  • sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
  • “Ecquis erit modus?” inquit; “Amor non talia curat;
  • nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
  • nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.”
  • Tristis at ille: “Tamen cantabitis, Arcades,” inquit
  • “montibus haec vestris: soli cantare periti
  • Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
  • vestra meos olim si fistula dicat amores!
  • Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
  • aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
  • Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas,
  • seu quicumque furor—quid tum, si fuscus Amyntas;
  • et nigrae violae sunt et vaccinia nigra—
  • mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
  • serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
  • Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
  • hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
  • Nunc insanus amor duri me Martis in armis
  • tela inter media atque adversos detinet hostes:
  • tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)
  • Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
  • me sine sola vides: ah, te ne frigora laedant!
  • ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
  • Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu
  • carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
  • certum est in silvis, inter spelaea ferarum
  • malle pati, tenerisque meos incidere amores
  • arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
  • Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis,
  • aut acris venabor apros: non me ulla vetabunt
  • frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
  • iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
  • ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
  • spicula:—tamquam haec sit nostri medicina furoris,
  • ut deus ille malis hominum mitescere discat!
  • Iam neque hamadryades rursus nec carmina nobis
  • ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.
  • non illum nostri possunt mutare labores,
  • nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
  • Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
  • nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
  • Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
  • omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.”
  • Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,
  • dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
  • Pierides; vos haec facietis maxima Gallo—
  • Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,
  • quantum vere novo viridis se subicit alnus.
  • Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra;
  • iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
  • Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.