Omnes “Unde amor iste” rogant “tibi?” Venit Apollo:“Galle, quid insanis?” inquit; “tua cura Lycorisperque nives alium perque horrida castra secuta est.”Venit et agresti capitis Silvanus honore,florentis ferulas et grandia lilia quassans.Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsisanguineis ebuli bacis minioque rubentem.“Ecquis erit modus?” inquit; “Amor non talia curat;nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.”Tristis at ille: “Tamen cantabitis, Arcades,” inquit“montibus haec vestris: soli cantare peritiArcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,vestra meos olim si fistula dicat amores!Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissemaut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas,seu quicumque furor—quid tum, si fuscus Amyntas;et nigrae violae sunt et vaccinia nigra—mecum inter salices lenta sub vite iaceret;