Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. nec mala vicini pecoris contagia laedent.
  2. Fortunate senex, hic, inter flumina nota
  3. et fontis sacros, frigus captabis opacum!
  4. hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
  5. Hyblaeis apibus florem depasta salicti
  6. saepe levi somnum suadebit inire susurro;
  7. hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
  8. nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
  9. nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
Tityrus
  1. Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,