Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- nec spes libertatis erat, nec cura peculi:
- quamvis multa meis exiret victima saeptis,
- pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,
- non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.
- Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
- cui pendere sua patereris in arbore poma:
- Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
- ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.
- Quid facerem? Neque servitio me exire licebat,
- nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
- hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
- bis senos cui nostra dies altaria fumant;
- hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
- “pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.”
- Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
- et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
- limosoque palus obducat pascua iunco!
- Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
- nec mala vicini pecoris contagia laedent.
- Fortunate senex, hic, inter flumina nota
- et fontis sacros, frigus captabis opacum!
- hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
- Hyblaeis apibus florem depasta salicti
- saepe levi somnum suadebit inire susurro;
- hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
- nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
- nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
- Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
- et freta destituent nudos in litore pisces,
- ante pererratis amborum finibus exsul
- aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
- quam nostro illius labatur pectore voltus.
- At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,
- pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
- et penitus toto divisos orbe Britannos.
- En umquam patrios longo post tempore finis,
- pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
- post aliquot mea regna videns mirabor aristas?
- Impius haec tam culta novalia miles habebit,
- barbarus has segetes? En, quo discordia civis
- produxit miseros! His nos consevimus agros!
- Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis.
- Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
- Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
- dumosa pendere procul de rupe videbo;
- carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
- florentem cytisum et salices carpetis amaras.
- Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
- fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
- castaneae molles, et pressi copia lactis;
- et iam summa procul villarum culmina fumant,
- maioresque cadunt altis de montibus umbrae.
- Formosum pastor Corydon ardebat Alexim,
- delicias domini, nec quid speraret habebat;
- tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
- adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus
- montibus et silvis studio iactabat inani:
- O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?