Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. candidior postquam tondenti barba cadebat;
  2. respexit tamen, et longo post tempore venit,
  3. postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit:
  4. namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
  5. nec spes libertatis erat, nec cura peculi:
  6. quamvis multa meis exiret victima saeptis,
  7. pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,
  8. non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.
Meliboeus
  1. Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
  2. cui pendere sua patereris in arbore poma:
  3. Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
  4. ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.
Tityrus
  1. Quid facerem? Neque servitio me exire licebat,
  2. nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
  3. hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
  4. bis senos cui nostra dies altaria fumant;
  5. hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
  6. “pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.”
Meliboeus
  1. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
  2. et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
  3. limosoque palus obducat pascua iunco!
  4. Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
  5. nec mala vicini pecoris contagia laedent.
  6. Fortunate senex, hic, inter flumina nota
  7. et fontis sacros, frigus captabis opacum!
  8. hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
  9. Hyblaeis apibus florem depasta salicti
  10. saepe levi somnum suadebit inire susurro;
  11. hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
  12. nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
  13. nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
Tityrus
  1. Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
  2. et freta destituent nudos in litore pisces,
  3. ante pererratis amborum finibus exsul
  4. aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
  5. quam nostro illius labatur pectore voltus.
Meliboeus
  1. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,
  2. pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
  3. et penitus toto divisos orbe Britannos.
  4. En umquam patrios longo post tempore finis,
  5. pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
  6. post aliquot mea regna videns mirabor aristas?
  7. Impius haec tam culta novalia miles habebit,
  8. barbarus has segetes? En, quo discordia civis
  9. produxit miseros! His nos consevimus agros!
  10. Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis.
  11. Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
  12. Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
  13. dumosa pendere procul de rupe videbo;
  14. carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
  15. florentem cytisum et salices carpetis amaras.
Tityrus
  1. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
  2. fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
  3. castaneae molles, et pressi copia lactis;
  4. et iam summa procul villarum culmina fumant,
  5. maioresque cadunt altis de montibus umbrae.
  1. Formosum pastor Corydon ardebat Alexim,
  2. delicias domini, nec quid speraret habebat;
  3. tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
  4. adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus
  5. montibus et silvis studio iactabat inani:
  6. O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
  7. Nil nostri miserere? Mori me denique coges.
  8. nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
  9. nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
  10. Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
  11. alia serpyllumque herbas contundit olentis.
  12. at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
  13. sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
  14. Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
  15. atque superba pati fastidia, nonne Menalcan,
  16. quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses ?
  17. o formose puer, nimium ne crede colori!