Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
- noram, sic parvis componere magna solebam:
- verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
- quantum lenta solent inter viburna cupressi.
- Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?
- Libertas; quae sera, tamen respexit inertem,
- candidior postquam tondenti barba cadebat;
- respexit tamen, et longo post tempore venit,
- postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit:
- namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
- nec spes libertatis erat, nec cura peculi:
- quamvis multa meis exiret victima saeptis,
- pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,
- non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.
- Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
- cui pendere sua patereris in arbore poma:
- Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
- ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.
- Quid facerem? Neque servitio me exire licebat,
- nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
- hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
- bis senos cui nostra dies altaria fumant;
- hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
- “pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.”
- Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
- et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
- limosoque palus obducat pascua iunco!
- Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
- nec mala vicini pecoris contagia laedent.
- Fortunate senex, hic, inter flumina nota
- et fontis sacros, frigus captabis opacum!
- hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
- Hyblaeis apibus florem depasta salicti
- saepe levi somnum suadebit inire susurro;
- hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
- nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
- nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
- Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
- et freta destituent nudos in litore pisces,
- ante pererratis amborum finibus exsul
- aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
- quam nostro illius labatur pectore voltus.
- At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,
- pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
- et penitus toto divisos orbe Britannos.
- En umquam patrios longo post tempore finis,
- pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
- post aliquot mea regna videns mirabor aristas?
- Impius haec tam culta novalia miles habebit,
- barbarus has segetes? En, quo discordia civis
- produxit miseros! His nos consevimus agros!
- Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis.
- Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
- Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
- dumosa pendere procul de rupe videbo;
- carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
- florentem cytisum et salices carpetis amaras.
- Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
- fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
- castaneae molles, et pressi copia lactis;
- et iam summa procul villarum culmina fumant,
- maioresque cadunt altis de montibus umbrae.
- Formosum pastor Corydon ardebat Alexim,
- delicias domini, nec quid speraret habebat;
- tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
- adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus
- montibus et silvis studio iactabat inani:
- O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
- Nil nostri miserere? Mori me denique coges.
- nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
- nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
- Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
- alia serpyllumque herbas contundit olentis.
- at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
- sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
- Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
- atque superba pati fastidia, nonne Menalcan,
- quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses ?
- o formose puer, nimium ne crede colori!
- alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
- Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
- quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
- mille meae Siculis errant in montibus agnae;
- lac mihi non aestate novum, non frigore defit;
- canto quae solitus, si quando armenta vocabat,
- Amphion Dircaeus in Actaeo Aracimtho.
- Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
- cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
- iudice te metuam, si numquam fallit imago.
- O tantum libeat mecum tibi sordida rura
- atque humilis habitare casas, et figere cervos,
- haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
- Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
- Pan primus calamos cera coniungere pluris
- instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.
- Nec te paeniteat calamo trivisse labellum:
- haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
- est mihi disparibus septem compacta cicutis
- fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
- et dixit moriens: “Te nunc habet ista secundum.”
- dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.
- Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
- capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
- bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo:
- iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
- et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
- Huc ades, O formose puer: tibi lilia plenis
- ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
- pallentis violas et summa papavera carpens,
- narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
- tum casia atque aliis intexens suavibus herbis,
- mollia luteola pingit vaccinia calta.
- Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
- castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
- addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
- et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte,
- sic positae quoniam suavis miscetis odores.
- Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,