Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Non equidem invideo; miror magis: undique totis
  2. usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
  3. protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco:
  4. hic inter densas corylos modo namque gemellos,
  5. spem gregis, ah, silice in nuda conixa reliquit.
  6. Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
  7. de caelo tactas memini praedicere quercus:—
  8. saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.
  9. Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.
Tityrus
  1. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi
  2. stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
  3. pastores ovium teneros depellere fetus:
  4. sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
  5. noram, sic parvis componere magna solebam:
  6. verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
  7. quantum lenta solent inter viburna cupressi.
Meliboeus
  1. Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?
Tityrus
  1. Libertas; quae sera, tamen respexit inertem,
  2. candidior postquam tondenti barba cadebat;
  3. respexit tamen, et longo post tempore venit,
  4. postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit:
  5. namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
  6. nec spes libertatis erat, nec cura peculi:
  7. quamvis multa meis exiret victima saeptis,
  8. pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,
  9. non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.
Meliboeus
  1. Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
  2. cui pendere sua patereris in arbore poma:
  3. Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
  4. ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.
Tityrus
  1. Quid facerem? Neque servitio me exire licebat,
  2. nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
  3. hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
  4. bis senos cui nostra dies altaria fumant;
  5. hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
  6. “pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.”
Meliboeus
  1. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
  2. et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
  3. limosoque palus obducat pascua iunco!
  4. Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
  5. nec mala vicini pecoris contagia laedent.
  6. Fortunate senex, hic, inter flumina nota
  7. et fontis sacros, frigus captabis opacum!