Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes
  2. Icarus, ut puro testantur sidera caelo
  3. Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas;
  4. quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,
  5. laeta Molorcheis posuit uestigia tectis,
  6. paruaque caelestis placauit mica, nec illis
  7. semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
  8. Hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim
  9. inde alios alioque memor componere uersus.
  10. Alter dicat opus magni mirabile mundi,
  11. qualis in immenso desederit aere tellus,
  12. qualis et in curuum pontus confluxerit orbem,
  13. et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,
  14. huic et contextus passim fluat igneus aether,
  15. pendentique super claudantur ut omnia caelo;
  16. at quodcumque meae poterunt audere camenae,
  17. seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra
  18. siue minus ( certeque canent minus), omne uouemus
  19. hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.
  20. Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,