Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. felix hoc, alium desine uelle uirum.’
  2. Dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.
  3. A ego ne possim tanta uidere mala!
  4. Nec tibi crediderim uotis contraria uota
  5. nec tantum crimen pectore inesse tuo:
  6. nam te nec uasti genuerunt aequora ponti
  7. nec flammam uoluens ore Chimaera fero
  8. nec canis anguinea redimitus terga caterua,
  9. cui tres sunt linguae tergeminumque caput,
  10. Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,
  11. nec te conceptam saeua leaena tulit,
  12. barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis,
  13. sed culta et duris non habitanda domus
  14. et longe ante alias omnes mitissima mater
  15. isque pater quo non alter amabilior.
  16. Haec deus in melius crudelia somnia uertat
  17. et iubeat tepidos inrita ferre Notos.
  1. Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,
  2. unda sub aestiuum non adeunda Canem,
  3. nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,