Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro
- ingenio: frangit fortia corda dolor;
- nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri,
- tot mala perpessae, taedia nata meae.
- Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram
- candidaque ossa supra nigra fauilla teget,
- ante meum ueniat longos incompta capillos
- et fleat ante meum maesta Neaera rogum;
- sed ueniat carae matris comitata dolore:
- maereat haec genero, maereat illa uiro.
- Praefatae ante meos manes animamque precatae
- perfusaeque pias ante liquore manus,
- pars quae sola mei superabit corporis, ossa
- incinctae nigra candida ueste legent
- et primum annoso spargent collecta lyaeo,
- mox etiam niueo lacte parent,
- post haec carbaseis umorem tollere uelis
- atque in marmorea ponere sicca domo.
- Illic quas mittit diues Panchaia merces
- Eoique Arabes, diues et Assyria,