Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
  2. permittis, subito ne male inepta cadam.
  3. Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
  4. scortum quam Serui filia Sulpicia:
  5. solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est
  6. ne cedam ignoto maxima causa toro.
  1. Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
  2. quod mea nunc uexat corpora fessa calor?
  3. A ego non aliter tristes euincere morbos
  4. optarim, quam te si quoque uelle putem.
  5. At mihi quid prosit morbos euincere, si tu
  6. nostra potes lento pectore ferre mala?
  1. Ne tibi sim, mea lux, aeque iam feruida cura
  2. ac uideor paucos ante fuisse dies,
  3. si quicquam tota commisi stulta iuuenta
  4. cuius me fatear paenituisse magis,
  5. hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
  6. ardorem cupiens dissimulare meum.
  1. Nulla tuum nobis subducet femina lectum:
  2. hoc primum iuncta est foedere nostra uenus.