Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Dulcius urbe quid est? An uilla sit apta puellae
- atque Arretino frigidus amnis agro?
- Iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas;
- non tempestiuae saepe, propinque, uiae.
- Hic animum sensusque meos abducta relinquo
- arbitrio, quamuis non sinis esse, meo.
- Scis iter ex animo sublatum triste puellae?
- Natali Romae iam licet esse tuo.
- Omnibus ille dies nobis natalis agatur,
- qui nec opinanti nunc tibi forte uenit.
- Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
- permittis, subito ne male inepta cadam.
- Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
- scortum quam Serui filia Sulpicia:
- solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est
- ne cedam ignoto maxima causa toro.
- Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
- quod mea nunc uexat corpora fessa calor?
- A ego non aliter tristes euincere morbos
- optarim, quam te si quoque uelle putem.