Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. sed peccasse iuuat, uultus componere famae
  2. taedet: cum digno digna fuisse ferar.
  1. Inuisus natalis adest, qui rure molesto
  2. et sine Cerintho tristis agendus erit.
  3. Dulcius urbe quid est? An uilla sit apta puellae
  4. atque Arretino frigidus amnis agro?
  5. Iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas;
  6. non tempestiuae saepe, propinque, uiae.
  7. Hic animum sensusque meos abducta relinquo
  8. arbitrio, quamuis non sinis esse, meo.
  1. Scis iter ex animo sublatum triste puellae?
  2. Natali Romae iam licet esse tuo.
  3. Omnibus ille dies nobis natalis agatur,
  4. qui nec opinanti nunc tibi forte uenit.
  1. Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
  2. permittis, subito ne male inepta cadam.