Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque
  2. uinctus uterque tibi uel mea uincla leua;
  3. sed potius ualida teneamur uterque catena,
  4. nulla queat posthac quam soluisse dies.
  5. Optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat:
  6. nam pudet haec illum dicere uerba palam.
  7. At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,
  8. adnue: quid refert, clamne palamne roget?
  1. Natalis Iuno, sanctos cape turis aceruos,
  2. quos tibi dat tenera docta puella manu;
  3. tota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit,
  4. staret ut ante tuos conspicienda focos.
  5. Illa quidem ornandi causas tibi, diua, relegat;
  6. est tamen, occulte cui placuisse uelit.
  7. At tu, sancta, faue, neu quis diuellat amantes,
  8. sed iuueni, quaeso, mutua uincla para.
  9. Sic bene compones: ullae non ille puellae
  10. seruire aut cuiquam dignior illa uiro.
  11. Nec possit cupidos uigilans deprendere custos
  12. fallendique uias mille ministret Amor.