Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. summaque praetexat tenuis fastigia chartae
  2. indicet ut nomen littera facta tuum,
  3. atque inter geminas pingantur cornua frontes:
  4. sic etenim comptum mittere oportet opus.
  5. Per uos, auctores huius mihi carminis, oro
  6. Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
  7. ite domum cultumque illi donate libellum,
  8. sicut erit: nullus defluat inde color.
  9. Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,
  10. an minor, an toto pectore deciderim.
  11. Sed primum meritam larga donate salute
  12. atque haec submisso dicite uerba sono:
  13. ‘Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,
  14. mittit et accipias munera parua rogat,
  15. teque suis iurat caram magis esse medullis,
  16. siue sibi coniunx siue futura soror;
  17. sed potius coniunx: huius spem nominis illi
  18. auferet extincto pallida Ditis aqua.’
  1. Qui primus caram iuueni carumque puellae
  2. eripuit iuuenem, ferreus ille fuit;