Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent
  2. aequora, cum telis ad latus ire uolet?
  3. ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,
  4. atque iterum erronem sub tua signa uoca.
  5. quod si militibus parces, erit hic quoque miles,
  6. ipse leuem galea qui sibi portet aquam.
  7. castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:
  8. et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.