Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.
  2. magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto
  3. excutiunt clausae fortia uerba fores.
  4. iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!
  5. cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.
  6. acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,
  7. si licet, extinctas aspiciamque faces!
  8. tu miserum torques, tu me mihi dira precari
  9. cogis et insana mente nefanda loqui.
  10. iam mala finissem leto, sed credula uitam
  11. spes fouet et fore cras semper ait melius.
  12. spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
  13. semina quae magno faenore reddat ager:
  14. haec laqueo uolucres, haec captat harundine pisces,
  15. cum tenues hamos abdidit ante cibus:
  16. spes etiam ualida solatur compede uinctum:
  17. crura sonant ferro, sed canit inter opus:
  18. spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa.
  19. ei mihi, ne uincas, dura puella, deam.
  20. parce, per immatura tuae precor ossa sororis: