Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- adnue: sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli,
 - sic tua perpetuo sit tibi casta soror.
 
- Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?
 - sit comes et collo fortiter arma gerat?
 - et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent
 - aequora, cum telis ad latus ire uolet?
 - ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,
 - atque iterum erronem sub tua signa uoca.
 - quod si militibus parces, erit hic quoque miles,
 - ipse leuem galea qui sibi portet aquam.
 - castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:
 - et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.
 - magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto
 - excutiunt clausae fortia uerba fores.
 - iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!
 - cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.
 - acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,
 - si licet, extinctas aspiciamque faces!
 - tu miserum torques, tu me mihi dira precari
 - cogis et insana mente nefanda loqui.