Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. at bona quae nec auara fuit, centum licet annos
  2. uixerit, ardentem flebitur ante rogum:
  3. atque aliquis senior ueteres ueneratus amores
  4. annua constructo serta dabit tumulo
  5. et bene discedens dicet ‘placideque quiescas,
  6. terraque securae sit super ossa leuis.’
  7. uera quidem moneo, sed prosunt quid mihi uera?
  8. illius est nobis lege colendus amor.
  9. quin etiam sedes iubeat si uendere auitas,
  10. ite sub imperium sub titulumque, Lares.
  11. quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni,
  12. quidquid et herbarum Thessala terra gerit,
  13. et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores,
  14. hippomanes cupidae stillat ab inguine equae,
  15. si modo me placido uideat Nemesis mea uultu,
  16. mille alias herbas misceat illa, bibam.
  1. Phoebe, faue: nouus ingreditur tua templa sacerdos:
  2. huc age cum cithara carminibusque ueni.
  3. nunc te uocales impellere pollice chordas,
  4. nunc precor ad laudes flectere uerba meas.