Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus
  2. nec qui det maestas munus in exsequias.
  3. at bona quae nec auara fuit, centum licet annos
  4. uixerit, ardentem flebitur ante rogum:
  5. atque aliquis senior ueteres ueneratus amores
  6. annua constructo serta dabit tumulo
  7. et bene discedens dicet ‘placideque quiescas,
  8. terraque securae sit super ossa leuis.’
  9. uera quidem moneo, sed prosunt quid mihi uera?
  10. illius est nobis lege colendus amor.
  11. quin etiam sedes iubeat si uendere auitas,
  12. ite sub imperium sub titulumque, Lares.
  13. quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni,
  14. quidquid et herbarum Thessala terra gerit,