Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. quale bonum multis attulit ille malis!
  2. hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa
  3. fecit ut infamis nunc deus erret Amor.
  4. at tibi, quae pretio uictos excludis amantes,
  5. eripiant partas uentus et ignis opes:
  6. quin tua tunc iuuenes spectent incendia laeti,
  7. nec quisquam flammae sedulus addat aquam.
  8. seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus
  9. nec qui det maestas munus in exsequias.
  10. at bona quae nec auara fuit, centum licet annos
  11. uixerit, ardentem flebitur ante rogum:
  12. atque aliquis senior ueteres ueneratus amores
  13. annua constructo serta dabit tumulo
  14. et bene discedens dicet ‘placideque quiescas,
  15. terraque securae sit super ossa leuis.’
  16. uera quidem moneo, sed prosunt quid mihi uera?
  17. illius est nobis lege colendus amor.
  18. quin etiam sedes iubeat si uendere auitas,
  19. ite sub imperium sub titulumque, Lares.
  20. quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni,