Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. addit auaritiae causas et Coa puellis
  2. uestis et e Rubro lucida concha mari.
  3. haec fecere malas: hinc clauim ianua sensit
  4. et coepit custos liminis esse canis.
  5. sed pretium si grande feras, custodia uicta est
  6. nec prohibent claues et canis ipse tacet.
  7. heu quicumque dedit fomlam caelestis auarae,
  8. quale bonum multis attulit ille malis!
  9. hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa
  10. fecit ut infamis nunc deus erret Amor.
  11. at tibi, quae pretio uictos excludis amantes,
  12. eripiant partas uentus et ignis opes:
  13. quin tua tunc iuuenes spectent incendia laeti,
  14. nec quisquam flammae sedulus addat aquam.
  15. seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus
  16. nec qui det maestas munus in exsequias.
  17. at bona quae nec auara fuit, centum licet annos
  18. uixerit, ardentem flebitur ante rogum:
  19. atque aliquis senior ueteres ueneratus amores
  20. annua constructo serta dabit tumulo