Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. ite procul, Musae, si nihil ista ualent.
  2. at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,
  3. ne iaceam clausam flebilis ante domum:
  4. aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:
  5. sed Venus ante alios est uiolanda mihi.
  6. illa malum facinus suadet dominamque rapacem
  7. dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.
  8. o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos
  9. et niueam Tyrio murice tingit ouem.
  10. addit auaritiae causas et Coa puellis
  11. uestis et e Rubro lucida concha mari.
  12. haec fecere malas: hinc clauim ianua sensit
  13. et coepit custos liminis esse canis.
  14. sed pretium si grande feras, custodia uicta est