Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo:
  2. illa caua pretium flagitat usque manu.
  3. ite procul, Musae, si non prodestis amanti:
  4. non ego uos, ut sint bella canenda, colo,
  5. nec refero Solisque uias et qualis, ubi orbem
  6. compleuit, uersis Luna recurrit equis.
  7. ad dominam faciles aditus per carmina quaero:
  8. ite procul, Musae, si nihil ista ualent.
  9. at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,
  10. ne iaceam clausam flebilis ante domum:
  11. aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:
  12. sed Venus ante alios est uiolanda mihi.
  13. illa malum facinus suadet dominamque rapacem
  14. dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.
  15. o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos
  16. et niueam Tyrio murice tingit ouem.
  17. addit auaritiae causas et Coa puellis
  18. uestis et e Rubro lucida concha mari.
  19. haec fecere malas: hinc clauim ianua sensit
  20. et coepit custos liminis esse canis.