Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. heu heu diuitibus uideo gaudere puellas:
  2. iam ueniant praedae, si Venus optat opes:
  3. ut mea luxuria Nemesis fluat utque per urbem
  4. incedat donis conspicienda meis.
  5. illa gerat uestes tenues, quas femina Coa
  6. texuit, auratas disposuitque uias:
  7. illi sint comites fusci, quos India torret
  8. Solis et admotis inficit ignis equis:
  9. illi selectos certent praebere colores
  10. Africa puniceum purpureumque Tyros.
  11. nota loquor: regnum ipse tenet, quem saepe coegit
  12. barbara gypsatos ferre catasta pedes.
  13. at tibi, dura seges, Nemesim quae abducis ab urbe,
  14. persoluat nulla semina Terra fide.
  15. et tu, Bacche tener, iucundae consitor uuae,
  16. tu quoque deuotos, Bacche, relinque lacus.
  17. haud impune licet formosas tristibus agris
  18. abdere: non tanti sunt tua musta, pater.
  19. o ualeant fruges, ne sint modo rure puellae:
  20. glans alat et prisco more bibantur aquae.