Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Quos videt invitos subcubuisse sibi.
  2. Quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos
  3. Saepeque mutatas disposuisse comas,
  4. Quid fuco splendente genas ornare, quid ungues
  5. Artificis docta subsecuisse manu?
  6. Frustra iam vestes, frustra mutantur amictus,
  7. Ansaque conpressos conligat arta pedes.
  8. Illa placet, quamvis inculto venerit ore
  9. Nec nitidum tarda compserit arte caput.
  10. Num te carminibus, num te pallentibus herbis
  11. Devovit tacito tempore noctis anus?
  12. Cantus vicinis fruges traducit ab agris,
  13. Cantus et iratae detinet anguis iter,
  14. Cantus et e curru Lunam deducere temptat
  15. Et faceret, si non aera repulsa sonent.
  16. Quid queror heu misero carmen nocuisse, quid herbas?
  17. Forma nihil magicis utitur auxiliis:
  18. Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse
  19. Oscula, sed femori conseruisse femur.
  20. Nec tu difficilis puero tamen esse memento: