Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Nec tu difficilis puero tamen esse memento:
  2. Persequitur poenis tristia facta Venus.
  3. Munera ne poscas: det munera canus amator,
  4. Ut foveat molli frigida membra sinu.
  5. Carior est auro iuvenis, cui levia fulgent
  6. Ora nec amplexus aspera barba terit.
  7. Huic tu candentes umero subpone lacertos,
  8. Et regum magnae despiciantur opes.
  9. At Venus invenit puero concumbere furtim,
  10. Dum timet et teneros conserit usque sinus,
  11. Et dare anhelanti pugnantibus umida linguis
  12. Oscula et in collo figere dente notas.
  13. Non lapis hanc gemmaeque iuvant, quae frigore sola
  14. Dormiat et nulli sit cupienda viro.
  15. Heu sero revocatur amor seroque iuventas,
  16. Cum vetus infecit cana senecta caput.