Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Illa quidem tam multa negat, sed credere durum est:
  2. Sic etiam de me pernegat usque viro.
  3. Ipse miser docui, quo posset ludere pacto
  4. Custodes: heu heu nunc premor arte mea,
  5. Fingere nunc didicit causas, ut sola cubaret,
  6. Cardine nunc tacito vertere posse fores.
  7. Tum sucos herbasque dedi, quis livor abiret,
  8. Quem facit inpresso mutua dente venus.
  9. At tu, fallacis coniunx incaute puellae,
  10. Me quoque servato, peccet ut illa nihil.
  11. Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto,
  12. Neve cubet laxo pectus aperta sinu,
  13. Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem
  14. Ne trahat et mensae ducat in orbe notas.
  15. Exibit quam saepe, time, seu visere dicet
  16. Sacra Bonae maribus non adeunda Deae.
  17. At mihi si credas, illam sequar unus ad aras;
  18. Tunc mihi non oculis sit timuisse meis.
  19. Saepe, velut gemmas eius signumque probarem,
  20. Per causam memini me tetigisse manum;