Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Te semper natamque tuam te propter amabo:
  2. Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuos.
  3. Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos
  4. Impediat crines nec stola longa pedes.
  5. Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam
  6. Possim ego, quin oculos adpetat illa meos,
  7. Et siquid peccasse putet, ducarque capillis
  8. Inmerito pronas proripiarque vias.
  9. Non ego te pulsare velim, sed, venerit iste
  10. Si furor, optarim non habuisse manus;
  11. Nec saevo sis casta metu, sed mente fideli,
  12. Mutuus absenti te mihi servet amor.
  13. At, quae fida fuit nulli, post victa senecta
  14. Ducit inops tremula stamina torta manu