Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Vive diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum,
  2. Sit modo fas, annos contribuisse velim.
  3. Te semper natamque tuam te propter amabo:
  4. Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuos.
  5. Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos
  6. Impediat crines nec stola longa pedes.
  7. Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam
  8. Possim ego, quin oculos adpetat illa meos,
  9. Et siquid peccasse putet, ducarque capillis
  10. Inmerito pronas proripiarque vias.
  11. Non ego te pulsare velim, sed, venerit iste
  12. Si furor, optarim non habuisse manus;
  13. Nec saevo sis casta metu, sed mente fideli,
  14. Mutuus absenti te mihi servet amor.
  15. At, quae fida fuit nulli, post victa senecta
  16. Ducit inops tremula stamina torta manu
  17. Firmaque conductis adnectit licia telis
  18. Tractaque de niveo vellere ducta putat.
  19. Hanc animo gaudente vident iuvenumque catervae
  20. Conmemorant merito tot mala ferre senem,