Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Me movet atque iras aurea vincit anus.
  2. Haec mihi te adducit tenebris multoque timore
  3. Coniungit nostras clam taciturna manus,
  4. Haec foribusque manet noctu me adfixa proculque
  5. Cognoscit strepitus me veniente pedum.
  6. Vive diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum,
  7. Sit modo fas, annos contribuisse velim.
  8. Te semper natamque tuam te propter amabo:
  9. Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuos.
  10. Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos
  11. Impediat crines nec stola longa pedes.
  12. Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam
  13. Possim ego, quin oculos adpetat illa meos,
  14. Et siquid peccasse putet, ducarque capillis
  15. Inmerito pronas proripiarque vias.
  16. Non ego te pulsare velim, sed, venerit iste
  17. Si furor, optarim non habuisse manus;
  18. Nec saevo sis casta metu, sed mente fideli,
  19. Mutuus absenti te mihi servet amor.
  20. At, quae fida fuit nulli, post victa senecta