Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. At tu, fallacis coniunx incaute puellae,
  2. Me quoque servato, peccet ut illa nihil.
  3. Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto,
  4. Neve cubet laxo pectus aperta sinu,
  5. Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem
  6. Ne trahat et mensae ducat in orbe notas.
  7. Exibit quam saepe, time, seu visere dicet
  8. Sacra Bonae maribus non adeunda Deae.
  9. At mihi si credas, illam sequar unus ad aras;
  10. Tunc mihi non oculis sit timuisse meis.
  11. Saepe, velut gemmas eius signumque probarem,
  12. Per causam memini me tetigisse manum;
  13. Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam
  14. Sobria subposita pocula victor aqua.
  15. Non ego te laesi prudens: ignosce fatenti,
  16. Iussit Amor: contra quis ferat arma deos?
  17. Ille ego sum, nec me iam dicere vera pudebit,
  18. Instabat tota cui tua nocte canis.
  19. Quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis
  20. Servare, frustra clavis inest foribus.