Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Tum sucos herbasque dedi, quis livor abiret,
  2. Quem facit inpresso mutua dente venus.
  3. At tu, fallacis coniunx incaute puellae,
  4. Me quoque servato, peccet ut illa nihil.
  5. Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto,
  6. Neve cubet laxo pectus aperta sinu,
  7. Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem
  8. Ne trahat et mensae ducat in orbe notas.
  9. Exibit quam saepe, time, seu visere dicet
  10. Sacra Bonae maribus non adeunda Deae.
  11. At mihi si credas, illam sequar unus ad aras;
  12. Tunc mihi non oculis sit timuisse meis.
  13. Saepe, velut gemmas eius signumque probarem,
  14. Per causam memini me tetigisse manum;
  15. Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam
  16. Sobria subposita pocula victor aqua.
  17. Non ego te laesi prudens: ignosce fatenti,
  18. Iussit Amor: contra quis ferat arma deos?