Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis
  2. Devovet et flavis nostra puella comis.
  3. Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam
  4. Vecta est frenato caerula pisce Thetis.
  5. Haec nocuere mihi, quod adest huic dives amator;
  6. Venit in exitium callida lena meum.
  7. Sanguineas edat illa dapes atque ore cruento
  8. Tristia cum multo pocula felle bibat;
  9. Hanc volitent animae circum sua fata querentes
  10. Semper et e tectis strix violenta canat;
  11. Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris
  12. Quaerat et a saevis ossa relicta lupis,
  13. Currat et inguinibus nudis ululetque per urbes,
  14. Post agat e triviis aspera turba canum.
  15. Eveniet: dat signa deus; sunt numina amanti,
  16. Saevit et iniusta lege relicta Venus.
  17. At tu quam primum sagae praecepta rapacis
  18. Desere, nam donis vincitur omnis amor.
  19. Pauper erit praesto semper, te pauper adibit
  20. Primus et in tenero fixus erit latere,