Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.
  2. Haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque
  3. Iactat odoratos vota per Armenios.
  4. Saepe ego temptavi curas depellere vino,
  5. At dolor in lacrimas verterat omne merum.
  6. Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem,
  7. Admonuit dominae deseruitque Venus.
  8. Tunc me discedens devotum femina dixit
  9. Et pudet et narrat scire nefanda meam.
  10. Non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis
  11. Devovet et flavis nostra puella comis.
  12. Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam
  13. Vecta est frenato caerula pisce Thetis.
  14. Haec nocuere mihi, quod adest huic dives amator;
  15. Venit in exitium callida lena meum.
  16. Sanguineas edat illa dapes atque ore cruento
  17. Tristia cum multo pocula felle bibat;
  18. Hanc volitent animae circum sua fata querentes
  19. Semper et e tectis strix violenta canat;
  20. Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris