Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Garrulus in dominae ludere verna sinu.
  2. Illa deo sciet agricolae pro vitibus uvam,
  3. Pro segete spicas, pro grege ferre dapem.
  4. Illa regat cunctos, illi sint omnia curae,
  5. At iuvet in tota me nihil esse domo.
  6. Huc veniet Messalla meus, cui dulcia poma
  7. Delia selectis detrahat arboribus;
  8. Et tantum venerata virum hunc sedula curet,
  9. Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.
  10. Haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque
  11. Iactat odoratos vota per Armenios.
  12. Saepe ego temptavi curas depellere vino,
  13. At dolor in lacrimas verterat omne merum.
  14. Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem,
  15. Admonuit dominae deseruitque Venus.
  16. Tunc me discedens devotum femina dixit
  17. Et pudet et narrat scire nefanda meam.
  18. Non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis
  19. Devovet et flavis nostra puella comis.
  20. Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam