Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Non sibi, si in molli viderit ipse toro.
  2. Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet
  3. Omnia, de me uno sentiet ipse nihil.
  4. Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amores
  5. Cantibus aut herbis solvere posse meos,
  6. Et me lustravit taedis, et nocte serena
  7. Concidit ad magicos hostia pulla deos.
  8. Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset,
  9. Orabam, nec te posse carere velim.