Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses:
- Ter cane, ter dictis despue carminibus.
- Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,
- Non sibi, si in molli viderit ipse toro.
- Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet
- Omnia, de me uno sentiet ipse nihil.
- Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amores
- Cantibus aut herbis solvere posse meos,
- Et me lustravit taedis, et nocte serena
- Concidit ad magicos hostia pulla deos.
- Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset,
- Orabam, nec te posse carere velim.
- Ferreus ille fuit, qui, te cum posset habere,
- Maluerit praedas stultus et arma sequi.
- Ille licet Cilicum victas agat ante catervas,
- Ponat et in capto Martia castra solo,
- Totus et argento contextus, totus et auro
- Insideat celeri conspiciendus equo,