Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses:
  2. Ter cane, ter dictis despue carminibus.
  3. Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,
  4. Non sibi, si in molli viderit ipse toro.
  5. Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet
  6. Omnia, de me uno sentiet ipse nihil.
  7. Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amores
  8. Cantibus aut herbis solvere posse meos,
  9. Et me lustravit taedis, et nocte serena
  10. Concidit ad magicos hostia pulla deos.
  11. Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset,
  12. Orabam, nec te posse carere velim.