Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Cum libet, aestivo convocat orbe nives.
  2. Sola tenere malas Medeae dicitur herbas,
  3. Sola feros Hecates perdomuisse canes.
  4. Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses:
  5. Ter cane, ter dictis despue carminibus.
  6. Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,
  7. Non sibi, si in molli viderit ipse toro.
  8. Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet
  9. Omnia, de me uno sentiet ipse nihil.
  10. Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amores
  11. Cantibus aut herbis solvere posse meos,
  12. Et me lustravit taedis, et nocte serena
  13. Concidit ad magicos hostia pulla deos.
  14. Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset,
  15. Orabam, nec te posse carere velim.
  16. Ferreus ille fuit, qui, te cum posset habere,
  17. Maluerit praedas stultus et arma sequi.
  18. Ille licet Cilicum victas agat ante catervas,
  19. Ponat et in capto Martia castra solo,
  20. Totus et argento contextus, totus et auro