Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax
  2. Pollicita est magico saga ministerio.
  3. Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi,
  4. Fluminis haec rapidi carmine vertit iter,
  5. Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris
  6. Elicit et tepido devocat ossa rogo;
  7. Iam tenet infernas magico stridore catervas,
  8. Iam iubet adspersas lacte referre pedem.
  9. Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo,
  10. Cum libet, aestivo convocat orbe nives.
  11. Sola tenere malas Medeae dicitur herbas,
  12. Sola feros Hecates perdomuisse canes.
  13. Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses:
  14. Ter cane, ter dictis despue carminibus.
  15. Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,
  16. Non sibi, si in molli viderit ipse toro.
  17. Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet
  18. Omnia, de me uno sentiet ipse nihil.
  19. Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amores
  20. Cantibus aut herbis solvere posse meos,